Cumque scandalizatores pusillorum dixisset, per metaphoram membrorum, eruendos, et projiciendos, nec contemnendum unum de pusillis, ad ostendendum quanti sint pusilli apud Patrem, dixit eis parabolam ovis centesimae reportatae, relictis nonaginta novem. Licet enim pastor plus diligat centum oves quam unam, tamen magis sollicitus est de perdita, quam de manentibus. Pro eodem addidit parabolam de decima drachma inventa. Et est drachma nummus certae quantitatis habens imaginem regis. Drachma vero drachmatis, quarta pars stateris est. Tertiam quoque de eodem subdit parabolam, de filio prodigo, in quo non solum gaudium suum de pusillis redeuntibus ostendit, sed etiam invidentium murmur arguit, in qua siliquas porcorum cibum dixit. Et est, secundum quosdam, fructus arboris sonum faciens cum comeditur. Est autem genus leguminis sonoris frondibus et vacuis, quod magis onerat quam reficit. Et nota quia quod in avibus dicitur altile, in animalibus dicitur saginatum.